- COROEBUS
- I.COROEBUSArchon Atheniensis.II.COROEBUSCursor optimus Elidensis, qui primus in Olympicis ludis coronatus, A. M. 3278. ante Christum Natum 766. coquinariam alias artem professus, Athenaeo, et a Neoptolemo interfectus est. Paulan. l. 5. et 8. Nic. Lloydius. Nempe is stadium vicerat, annô atticô 807. Olympiade Iphiteâ XXVIII. Phlegon Fragm. Aeschylô Archonte Athenis. Hinc nec primus fuit Olympionices, nec eius Olympias prima: sed eorum fuit primus victorum, ἐξ οὗ τὸ συνεχὲς ταῖς μνήμαις ἐπὶ ταῖς Ο᾿λυμπιάσιν ἐςτί, Ex quo continuatie est in actis publicis Olympiadum, Pausanias, Eliqc. I. Cûm igitur sero conscripta sint Olympionicarum nomina, et illorun series in chronologiam assumpta fuerit, non nisi amplius DC post Olympia ab Iphito instaurata, nihil mirum, si desiderentur vetustissima Victorum nomina. Quare cum nulla Hellenodicarum autChronologorum sollertiâ investigari potuerit, quisnam ille fuerit, qui proxime ante Coroebum victoriam adeptus est, is primus, et Olympias eius prima haberi coepit. Syncellus, p. 196. c. Principio certamen in stadio tantum fuit, et nullius Victoris nomen insoribebatur, ipsis id negligentibus: XXVIII. autem Olympiade Coroebus ---- inscriptus est; eiusque Olympias prima constituta, a qua Graecis tempora exacte numer are placuit. Sic Coroebus Victorum, quorum nomina catalogo diu post inscribi coeperunt, Coryphaeus fuit. Qualiscumque autem fuerit haec Ο᾿λυμπιάδων ἀναγραφὴ (namque et ipsa suos patitur manes) tantô tamen favore et studiô a Graecis recepta est, ut Coroebus, tamquam Mercurius bifrons, Fabulosi temporis Verique Index collocetur, et, quidquid eius victoriam praecessit, Μυθικὸν habearur, nihi! Ι῾ςτορικὸν, nisi post primam hanc Olympiadem: consensu Chronographorum errorem protegente et Epocham ab omni controversia vindicante, ut quorum nihil interest, utrum Coroebi Olympias sit vere prima, an sit postulatitia; dummodo stabilis sigatur terminus, a quo putentur tempora. Vide Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVI. ubi de Prima Olympiade Vulgari.III.COROEBUSMygdonis fil. qui Cassandrae amore incensus, quam Primus ei desponderat, postremis belli Troiani temporibus ad Troiam venit, socero et Phrygibus auxilium laturus, frustra ei suadente sponsâ, ut in patriam reverteretur, certissimôque exitiô, quod tori urbi imminebat, sese eriperet, cuius verbis cum fidem non adhiberet, postremâ illâ nocte, quâ Ilium cecidit, a Peneleo Graeco quodam fuit interfectus, Virg. l. 2. Aen. v. 341.----- Iuvenisque CoroebusMygdonides, illis qui ad Troiam forte diebusVenerat insanô Cassandrae accensus amore.Hinc proverbium: Stultior Coroebo.IV.COROEBUSseu Chorebus, apud Statium, l. 6. Theb. v. 286.Et gravis Acrisius, speciesque horrenda Chorebi,Et Danae culpata sinus ----- -----Lutatio est, qui monstrum Apollinis interemit, et pro omnibus se devovit. Ideo addit horrenda, i. e. venerabilis, aut horrendae specie, i. e. terribili, quasi contemptor vitae mortisque. Eius signum lapideum, omnium, quae per totam Graeciam fuerint, verustissimum sibi obvenisse, scribit Pausanias. Qui utinam elegiam eam posteritati adscripsisset suis Commentariis inditam, quam Psamathes et Herois huius rem complexam, tum super sepulchrum eius conspicuam fuisse, memorat, l. 1. Casp. Barthius, Animadversion. ad Statium Theb. l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.